monumenta.ch > Hieronymus > sectio 184 > . . . > sectio 13 > sectio 100 > sectio 80 > sectio 262 > sectio 240 > 18 > sectio 21 > . . . > sectio 4 > sectio 19 > sectio 117 > sectio 173 > sectio 22 > sectio 6 > sectio 44 > sectio 10 > 13 > sectio 27 > sectio 67 > sectio 24 > sectio 178 > sectio 14 > sectio 237 > . . . > sectio 75 > sectio 113 > 7 > sectio 40 > sectio 139 > 6
Ambrosius, Hexaemeron, 1, V. <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW APPARATUS

0 In coelo et terra quatuor elementa, e quibus omnia componuntur, creata esse. Qualis coeli substantia; qualisve terrae positio; et quam diverse philosophi de coelorum natura iudicarint: iis neglectis divinae auctoritati auscultandum.
20 In principio itaque temporis coelum et terram Deus fecit. Tempus enim ab hoc mundo, non ante mundum: dies autem temporis portio est, non principium. Et quamquam lectionis serie possimus adstruere quod primo diem fecerit Dominus et noctem, quae sunt vices temporum; et secundo die firmamentum fecerit, quo discrevit aquam quae sub coelo est, et aquam quae super coelum; tamen satis est ad praesentem assertionem, quod in principio coelum fecerit, unde praerogativa generationis et causa; et terram fecerit, in qua esset generationis substantia. In his enim quatuor illa elementa creata sunt, ex quibus generantur omnia ista quae mundi sunt. Elementa autem quatuor, aer, ignis, aqua, et terra, quae in omnibus sibi mixta sunt. Siquidem et in terra ignem reperies, qui ex lapidibus et ferro frequenter excutitur; et in coelo, cum sit ignitus et micans fulgentibus stellis polus, aqua esse possit intelligi, quae vel supra coelum est, vel de illo superiore loco in terram largo frequenter imbre demittitur. Quae pluribus colligere possemus, si quid ad aedificationem Ecclesiae ista proficere videremus. Sed quia his occupari infructuosum negotium est, ad illa magis intendamus animum in quibus vitae sit profectus aeternae.
21 De qualitate igitur et substantia coeli satis est ea promere quae in Esaiae scriptis reperimus, qui mediocribus et usitatis sermonibus qualitatem naturae coelestis expressit, dicens quod firmaverit coelum sicut fumum, subtilem eius naturam nec solidam cupiens declarare. Ad speciem quoque eius abundat, quod ipse de coeli firmamento locutus est, quia fecit Deus coelum sicut cameram; quod intra coeli ambitum universa claudantur, quae vel in mari geruntur vel terris. Quod similiter significatur, cum legitur: Quia coelum Dominus extendit. Extenditur enim vel quasi pellis ad tabernacula habitationesque sanctorum; vel quasi liber, ut plurimorum scribantur nomina, qui Christi gratiam fide et devotione meruerunt, quibus dicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelo.
22 De terrae quoque vel qualitate vel positione tractare nihil prodest ad spem futuri, cum satis sit ad scientiam, quod Scripturarum divinarum series comprehendit, quia suspendit terram in nihilo. Quid nobis discutere, utrum in aere pendeat, an super aquam, ut inde nascatur controversia, quomodo aeris natura tenuis et mollior molem possit sustentare terrenam? Aut quomodo, si super aquas, non demergatur in aquam gravis ruina terrarum? Aut quomodo ei maris unda non cedat, et in latera eius sese loco suo mota diffundat? Multi etiam in medio aeris terram esse dixerunt, et mole sua immobilem permanere, quod aequabili motu hinc atque inde propendeat. De quo satis putamus dictum a Domino ad Iob servum suum, quando locutus per nubem ait: Ubi eras cum fundarem terram? indica mihi, si habes scientiam. Quis posuit mensuras eius, si nosti? Aut quis est qui superinduxit mensuram super eam, aut super quid circuli eius confixi sunt? Et infra: Conclusi mare portis, et dixi: Usque huc venies, et non transibis, sed in te comminuentur fluctus tui. Nonne evidenter ostendit Deus omnia maiestate sua consistere in numero, pondere, atque mensura? Neque enim creatura legem tribuit, sed accepit, et servat acceptam. Non ergo quod in medio sit terra, quasi aequa lance suspenditur: sed quia maiestas Dei voluntatis suae eam lege constringit; ut supra instabile atque inane stabilis perseveret, sicut David quoque propheta testatur dicens: Fundavit terram super firmamentum eius, non inclinabitur in saeculum saeculi. Non utique hic quasi tantummodo artifex Deus: sed quasi omnipotens praedicatur, qui non centro quodam terram, sed praecepti sui suspenderit firmamento, nec eam inclinari patiatur. Non ergo mensuram centri, sed iudicii divini accipere debemus; quia non artis mensura est, sed potestatis: mensura iustitiae, mensura cognitionis; quia omnia non tamquam immensa praetereant eius scientiam, sed cognitioni eius tamquam dimensa subiaceant. Neque enim cum legimus: Ego confirmavi columnas eius, vere columnis eam subnixam possumus aestimare, sed ea virtute quae suffulciat substantiam terrae atque sustineat. Denique quod in potestate Dei sit terrae constitutio, etiam hinc collige, quia scriptum est: Qui aspicit terram, et facit eam tremere. Et alibi: Adhuc ego semel concutio terram. Non ergo libramentis suis immobilis manet: sed frequenter Dei nutu et arbitrio commovetur, sicut et Iob dicit: Quia Dominus commovet eam a fundamentis: columnae autem eius exagitantur. Et alibi: Nuda inferna in conspectu eius, et non est morti involucrum, extendens Boream pro nihilo, suspendens terram in nihilum, alligans aquam in nubibus suis . . . Columnae coeli avolaverunt, et expaverunt ab increpatione eius: virtute mitigavit mare, disciplina stravit celum: claustra autem coeli timent eum. Voluntate igitur Dei immobilis manet et stat in saeculum terra, secundum Ecclesiastis sententiam, et voluntate Dei movetur, et nutat. Non ergo fundamentis suis nixa subsistit, nec fulcris suis stabilis perseverat: sed Dominus statuit eam, et firmamento voluntatis suae continet; quia in manu eius sunt omnes fines terrae. Et haec fidei simplicitas argumentis omnibus antecellit. Laudent alii quod ideo nusquam decidat terra; quia secundum naturam in medio regionem possideat suam, eo quod necesse sit eam manere in regione sua, nec in partem alteram inclinari, quando contra naturam non movetur, sed secundum naturam. Praedicent artificis divini et operatoris aeterni excellentiam; quis enim artificum non ab illo accepit? aut quis dedit mulieribus texturae sapientiam, aut varietatis disciplinam? Ego tamen, qui profundum maiestatis eius, et artis excellentiam non queo comprehendere, non disputationis me libramentis committo atque mensuris: sed omnia reposita in eius existimo voluntate, quod voluntas eius fundamentum sit universorum, et propter eum adhuc mundus hic maneat. Quod Apostolicae quoque licet astruere auctoritatis exemplo. Scriptum est enim: Quia vanitati creatura subiecta est non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. Liberabitur autem et ipsa creatura a servitute corruptionis, cum divinae remunerationis gratia affulserit.
23 De natura autem et qualitate substantiae coeli quid enumerem ea quae disputationibus suis philosophi texuerunt? cum alii compositum coelum ex quatuor elementis asserant: alii quintam quamdam naturam novi corporis ad constitutionem eius inducant, atque affingant aethereum esse corpus, cui neque ignis admixtus sit, neque aer, neque aqua, neque terra; quod huiusmodi elementa suum quemdam cursum habeant atque usum et motum naturae, ut graviora demergant, et in pronum ferantur, vacua et levia in superiora se subrigant; est enim proprius cuique motus, in sphaerae autem circuitu ista confundi, et vim sui cursus amittere, quoniam sphaera in orbem suum volvitur, et superiora inferioribus, superioribus quoque inferiora mutantur. Quorum autem secundum naturam motus mutati sunt, horum necessario ferunt mutari solere qualitates substantiarum suarum. Quid igitur defendimus aethereum corpus esse, ne videatur corruptioni obnoxium? Quod enim compositum ex corruptibilibus elementis est, necesse est resolvatur. Nam hoc ipso quod diversae eadem sint elementa naturae, simplicem et inviolabilem motum habere non possunt, cum se diversus elementorum motus impugnet. Unus enim motus omnibus aptus esse non potest, et elementis distantibus convenire. Nam qui levibus accommodus est, fit incommodus gravioribus elementis. Itaque quando ad superiora motus coeli est necessarius, terrenis gravatur; quando ad inferiora decursus expetitur, igneus vigor ille violenter attrahitur. Etenim contra naturae suae usum deorsum cogitur. Omne autem quod in contrarium cogitur, non naturae serviens, sed necessitati, cito solvitur, et in ea scinditur ex quibus videtur esse compositum, in suam quamque regionem singulis recurrentibus. Haec igitur alii considerantes stabilia esse non posse, aethereum corpus coeli stellarumque esse arbitrati sunt, quintam quamdam naturam corporis introducentes, quo diuturnam coeli putarent mansuram esse substantiam.
24 Sed non ista opinio propheticae potuit obviare sententiae, quam divina quoque Domini Iesu Christi maiestas in Evangelio comprobavit. Dixit enim David: Principio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnia sicut vestimentum veterascent, et tamquam amictum mutabis ea, et mutabuntur; tu vero ipse es, et anni tui non deficient. Quod adeo probavit in Evangelio Dominus, ut diceret: Coelum et terra praeteribunt, mea autem verba non praeteribunt. Nihil igitur agunt, qui propter coeli asserendam perpetuitatem, quintum corpus aethereum introducendum putarunt; cum aeque videant dissimilem caeteris adiunctam membri unius portionem, labem corpori magis afferre consuevisse. Simul illud adverte, quia propheta David cum terram priori loco nominavit, et postea coelum, credidit opus esse Domini declarandum; quando enim dixit et facta sunt, nihil interest quid prius exprimas, cum simul utrumque sit factum; simul ne haec saltem praerogativa coelo divinae videatur adiudicata substantiae, ut primogenitae creaturae privilegio potior aestimetur. Itaque illos suis relinquamus contentionibus, qui mutuis disputationibus se refellunt. Nobis autem satis est ad salutem, non disputationum controversia, sed praeceptorum veritas; nec argumentationis astutia, sed fides mentis, ut serviamus creatori potius quam creaturae, qui est Deus benedictus in saecula.



Ambrosius, Hexaemeron, 1, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 184 > . . . > sectio 13 > sectio 100 > sectio 80 > sectio 262 > sectio 240 > 18 > sectio 21 > . . . > sectio 4 > sectio 19 > sectio 117 > sectio 173 > sectio 22 > sectio 6 > sectio 44 > sectio 10 > 13 > sectio 27 > sectio 67 > sectio 24 > sectio 178 > sectio 14 > sectio 237 > . . . > sectio 75 > sectio 113 > 7 > sectio 40 > sectio 139 > 6